monumenta.ch > Ambrosius > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 4, 14
Eliae quoque sancto panis ad victum deerat, si quaereretur : sed non videbatur deesse, quia non quaerebatur. Itaque diurno corvorum obsequio mane panis, caro ad vesperam deferebatur. Numquid ideo minus beatus, quia pauper erat sibi? Minime. Immo eo magis beatus, quia erat Deo dives. Aliis enim quam sibi divitem esse praestat, ut iste erat, qui tempore famis cibum a vidua petebat, largiturus ut hydria farinae per triennium et sex menses non deficeret, et quotidianos usus olei vas viduae inopi sufficeret ac ministraret (Ibid., 14). Merito ibi volebat Petrus esse, ubi istos videbat . Merito in monte cum Christo in gloria apparuerunt; quia et ipse pauper factus est, cum dives esset.